- LUDOLPHUS
- I.LUDOLPHUSBellarmino Lupoldus de Bebenberg: Possevino et Simlero, de Eisingren, IC. celebris. Cancellarius Balduni Lucemburgensis, Archiep Trevirensis, fratris Henr. VII. cui de Iuribus regni atque Imperii, opus dedicavit. Aliud de zelo veterum Regum Galliae et Germaniae Principum, Simon Schardius, apud Ioh. Oporinum, imprimi curavit Basileae. Floruit Sec. 14. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 57 Simler. in append. Biblioth. Gesn.II.LUDOLPHUSCarthus. scriptor inter sui Sec. primos, Saxoniâ oriundus. Prior Argentmae, A. C. 1330. Obiit Moguntiae, Auctor vitae IESU CHRISTI, ex 4. Euangeliis collectae, Comm. in Psalmos: Remediorum contra Tentationes. Bostius, c. 11. de Viris Ill. Carth. Hartmann. Schedel de Nuremberg, in Chron. Sixtus Sen. l. 4. Bibl. S. Petreius Bibl. Carthus. p. 233. Trithem. Voss. etc..III.LUDOLPHUSParochus de Suchen, iter in terram sanctam suscepit, Sec. 14. quod post quinque Annos reversus consignatum literis edidit, libro Balduino Com. Steinfurtensi, Ep. Paderbornensi dedicato. Voss. de Hist. Lat. l. 3. p. 798. Possevin. in Appar. Sacro. Gesner. in Biblioth.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.